Excomuncatio per as roma 1927
Ex auctoritate Dei omnipotentis, Patris, et Filij, et Spiritus Sancti, et sanctorum canonum sanctaeque et intemeratae Virginis Dei genetricis Mariae, atque omnium caelestium virtutum, angelorum, archangelorum, thronorum, dominationum, potestatum, cherubin ac seraphin, et sanctorum patriarcharum, prophetarum, et omnium apostolorum et evangelistarum, et sanctorum innocentum, qui in conspectu Agni soli digni inventi sunt canticum cantare novum, et sanctorum martyrum et sanctorum confessorum, et sanctarum virginum, atque omnium simul sanctorum et electorum Dei, – Excommunicamus, et anathematizamus hunc furem, vel hunc malefactorem, et a liminibus sanctue Dei ecclesiae sequestramus, et aeternis suppliciis excruciandus, mancipetur, cum Dathan et Abiram, et cum his qui dixerunt Domino Deo: "Recede a nobis, scientiam viarum suarum nolumus" et sicut aqua ignis extinguitur, sic extinguatur lucerna ejus in secula seculorum nisi resipuerit, et ad satisfactionem venerit. Amen. ?
Maledicat illum Deus Pater qui hominem creavit. Maledicat illum Dei Filius qui pro homine passus est. Maledicat illum Spiritus Sanctus qui in baptismo effusus est. Maledicat illum sancta crux, quam Christus pro nostra salute hostem triumphans ascendit. Maledicat illum sancta Dei genetrix et perpetua Virgo Maria. Maledicat illum sanctus Michael, animarum susceptor sacrarum. Maledicat illum omnes angeli et archangeli, principatus et potestates, omnisque militia coelestis. ?
Maledicat illum patriarcharum et prophetarum laudabilis numerus. Maledicat illum sanctus Johannes Praecursor et Baptista Christi, et sanctus Petrus, et sanctus Paulus, atque sanctus Andreas, omnesque Christi apostoli, simul et caeteri discipuli, quatuor quoque evangelistae qui sua praedicatione mundum universum converterunt. Maledicat illum cuneus martyrum et confessorum mirificus, qui Deo bonis operibus placitus inventus est.
Maledicat illum sacrarum virginum chori, quae mundi vana causa honoris Christi respuenda contempserunt. Maledicat illum omnes sancti qui ab initio mundi usque in finem seculi Deo dilecti inveniuntur.
Maledicat illum coeli et terra, et omnia sancta in eis manentia. ?
Maledictus sit ubicumque fuerit, sive in domo, sive in agro, sive in via, sive in semita, sive in silva, sive in aqua, sive in ecclesia.
Maledictus sit vivendo, moriendo, manducando, bibendo, esuriendo, sitiendo, jejunando, dormitando, dormiendo, vigilando, ambulando, stando, sedendo, jacendo, operando, quiescendo, mingendo, cacando, flebotomando.
Maledictus sit in totis viribus corporis.
Maledictus sit intus et exterius.
Maledictus sit in capillis; maledictus sit in cerebro.
Maledictus sit in vertice, in temporibus, in fronte, in auriculis, in superciliis, in oculis, in genis, in maxillis, in naribus, in dentibus mordacibus, sive molaribus, in labiis, in guttere, in humeris, in harnis, in brachiis, in manubus, in digitis, in pectore, in corde, et in omnibus interioribus stomacho tenus, in renibus, in inguinibus, in femore, in genitalibus, in coxis, in genubus, in cruribus, in pedibus, et in unguibus.
Maledictus sit in totis compagibus membrorum, a vertice capitis, usque ad plantam pedis. – Non sit in eo sanitas.
Maledicat illum Christus Filius Dei vivi toto suae majestatis imperio.
Maledictus sit et insurgat adversus illum coelum cum omnibus virtutibus quae in eo moventur ad damnandum eum, nisi penituerit et ad satisfactionem venerit.
Amen. Fiat. Fiat. Amen.